previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Pedatam vineam iugatamque sequitur alligatoris cura, cui antiquissimum esse debet, ut supra dixi, rectam conservare stirpem nec flexum 4 ridicae persequi, ne pravitas statuminis 5 ad similitudinem [2] sui vitem configuret. Id non solum ad speciem plurimum refert, sed ad firmitatem et ubertatem,1perpetuitatemque. Nam rectus truncus similem sui medullam gerit, per quam velut quodam itinere sine flexu atque impedimento facilius terrae matris alimenta meant 2et ad summum perveniunt; at 3 4 5 6 7 8 9 [p. 398] quae curvae10sunt et 11distortae, non aequaliter alliduntur 12inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum [3] terreni umoris veluti salebris 13retardante. Quare cum ad summum palum recta vitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque. Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, bracchia disponuntur in diversas partes,14palmaeque superpositae deorsum versus circulo curvantur, atque 15id quod iugo dependet, fructu impletur; rursus 16curvatura iuxta 17vinculum materiam [4] exprimit. Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent; quos ego minime probandos puto. Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae 18grandinesve tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis. Idem tamen palmites priusquam fructus mitescant, variantibus adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere aut ventis [5] ferisve vastentur. Iuxta decumanum atque semitas palmites intrinsecus flectendi sunt, ne praetereuntium incursu laedantur. Et hac quidem ratione tempestiva vitis perducitur ad iugum. Nam quae vel infirma vel brevis est, ad duas gemmas recidenda est, quo 19 20 21 22 23 24 25 26 27 [p. 400] vehementiorem fundat materiam quae 28protinus emicet in iugum.

1

2

3 placidioresque Gesn., Schn.: humidioresque acM, edd. ante Gesn.: umidiores quae SA.

4 partitur se (sae S) celsius evaciri SA: patitur celsius evocari Schn.

5 quin vites ... praebeant ... consurgunt vulgo: vites deest SAacM: prebeat acM; praebeant SA: consurgat cM; consurgant SA.

6 plcxum SA, et deinde radice ScM.

7 statuminis scripsi: statuminis nisi M: statum nisi a: statu insidii SA: statusymis insidi c: statuminum edd.

8 libertatem SA:

9 in cant c: manant SAa.

10

11

12

13

14

15

16

17

18

19 curvae om. SAa.

20 et om. SAa.

21 alligantur acM. edd. ante Gesn.: num alliciunt (eliciunt)?

22 salubris Se: salubus A.

23 diversis partibus (partis Aa) AacM.

24 sic S: circuatur atque A: curvantur atque acM: curvantur vinculo (deest codd.) itaque vulgo.

25 rursusque cM, et vulgo.

26 iuncta SAc.

27 neque ruinae (pluviae neque om.) SA: palmitibus ... pruinae om. a.

28

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CAPISTRUM
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: